7S P. OVIDII NASONIS
Ipsa loqui risa est, Placidi sum Nympha Numici:Amne perenne latens Anna Perenna vocor.
>55 Protinus erratis lati vescuntur in agris;
Et celebrant largo seque diemque mero.
Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus im-picat annum:
Pars Themin, Inachiam pars putat esse boreni.Invenies, qui te Nymphen Atlantida dicant;
6 Go Teque lovi primos, Anna, dedisse cibos.
Haec quoque, quam releram, nostras pervenit adauras
Fama: nec a vera dissidet illa fide.
Plebs vetus, et nullis etiamnuni tuta Tribunis,Fugit; et in Sacri vertice montis erat.
665 lam quoque, quem secum tulerant, defecerat illosVictus, et humanis usibus apta Ceres.
Orta suburbanis quaedam fuit Anna 15ovillisPauper, sed multae sedulitatis, anus.
Illa, levi mitra canos redimita capillos,
670 Fingebat tremula rustica liba manu :
Atque ita per populum fumantia mane solebatDividere. Haec populo copia grata fuit.
Pace domi facta signum posuere Perennae,
Quod sibi defectis illa tulisset opem.
G 75 Nunc mihi, cur cantent, superest, obscoena puellae.Dicere: nam coeunt, certaquc probra canunt.Nuper erat Dea facta; venit Gradivus ad Annam;
Et cum seducta talia verba facit.
Mense meo coleris: iunxi mea tempora tecum:680 Pendet ab ollicio spes mihi magna tuo.
Armifer armiferae correptus amore MinervaeVror: et hoc longo tempore vulnus alo.
Effice, Di studio similes coeamus in unum.Conveniunt partes hae tibi, comis anus.
685 Dixerat. Illa Deum promisso ludit inani;
Et stultam dubia spom trahit usque mora-.