Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
71
Einzelbild herunterladen
 

71

FASTORVM I> 1 fi. 111.

1 Dum legit in ramo pictas temerarius uvas,

Decidit; amissum Liber in astra vehit.

Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum 4 1 bPhoebus, et alatis aethera carpit equis;

Quisquis ades, canaeque colis penetralia Vestae;

Cratera Iliacis turaque pone focis.

Caesaris innumeris, quem maluit ille mereri,

Accessit titulis Pontilicalis honos. £20

Ignibus aeternis aeterni numina praesuntCaesaris. Imperii pignora iuncta vides.

De veteris Troiae dignissima praeda favilla,

Qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit;

Ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos 425

Numina; cognatum, Vesta, tuere caput.

Quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes.

Vivite inexstincti, flammaque, Duxque, precor.

"Vna nota est Martis Nonis: sacrata quod illis

Templa putant lucos Vciovis ante duos. 45c

Romulus ut saxo lucum circumdedit alto;

Quilibet, Huc, inquit, confuge; tutus eris.

0 quam de tenui Romanus origine crevit!

Turba vetus quam non invidiosa fuit!

Ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet; 455Disce quis iste Deus, curve vocetur ita.lupiter est iuvenis: iuveniles adspice vultus.

Adspice deinde manum : fulmina nulla tenet.Fulmina, post ausos coelum affectare Gigantas,Sumta Iovi: primo tempore inermis erat. 4io

Ignibus Ossa novis, et Pelion altior OssaArsit, et in solida fixus Olympus bunio.

Stat quoque capra simul; Nymphae pavisse ferunturCretides: infanti lac dedit illa Iovi.

Nunc vocor ad nomen. A r egrandia farra coloni,

Quae male creverunt, vescaque parva vocant.

445