Druckschrift 
3 (1828) Fasti, Tristia, Epistolae ex Ponto, Ibis et Fragmenta
Entstehung
Seite
43
Einzelbild herunterladen
 

FASTO 11VM Iri 15. II.

43

Dumque parant epulas potandaque, vina ministri ;

Cultibus Alciden instruit illa suis.

^Dat tenues tunicas, Gaetulo murice tinctas:

Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.Ventre minor zona est: tunicarum vincla re-laxat,

Vt possit vastas exseruisse manus.

Fregerat armillas non illa ad brachia factas.

Stringebant magnos vincula parva pedes.

Ipsa capit clavamquc gravem, spoliumque leonis,Conditaque in pharetra tela minora sua.

Sic epulis funeti, sic dant sua corpora somno;

Et positis iuxta secubuere toris.

Caussa; repertori vitis pia sacra parabant,

Quae facerent pure, cum foret orta dies.

Noctis erat medium: quid non amor improbusaudet?

Roscida per tenebras Faunus ad antra venit.Vtque videt somno comites vinoque solutos;

.Spem capit in dominis esse soporis idem.

Intrat, et huc illuc temerarius errat adulter:

Et praefert cautas subsequiturque manus.Venerat ad strati captata cubilia lecti;

Et prima felix sorte futurus erat.

Vt tetigit fulvi setis hirsuta leonisVellera, pertimuit, sustinuitque manum ;Attonitusque metu rediit, ut saepe viatorTurbatum viso retulit angue pedem.

Inde tori, qui iunctus erat, velamina tangitMollia, mendaci decipiturque nota.

Adsccndit, spondaque sibi propiore recumbit;

Et rigido cornu durius inguen erat.

Interea tunicas ora subducit ab ima:

Horrebant densis aspera crura pilis.

Caetera tentantem cubito Tirynthius herosltepulit, et summo decidit ille toro.

02C

54e

35o