42
P. OVIDII NASONIS
Inde Deum colimus, devectaque sacra Pelasgis.
Flamen adhuc prisco more Dialis erat.
Cur igitur currant; et cur, sic currere mos est,Nuda Ierant posita corpora reste, rogas?
285 Ipse Deus velox discurrere gaudet in altisMontibus, et subitas concitat ille feras.
Ipse Deus nudus nudos iubet ire ministros;
Nec satis ad cursum commoda restis erat.
Ante lorem genitum terras habuisse feruntur2 Q 0 Arcades: et Luna gens prior illa fuit.
Vita ferae similis, nullos agitata per usus :
Artis adhuc expers, et rude vulgus erant.
Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas:Nectar erat palmis hausta duabus aqua.
295 Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus:Nulla sub imperio terra colentis erat:
Nullus adhuc erat usus equi: se quisque ferebat.
Ibat ovis lana corpus amicta sua.
Sub Iove durabant, et corpora nuda gerebant,
5oo Docta graves imbres et tolerare Notos.
Nunc quoque detecti referunt monumenta vetustiMoris, et antiquas testificantur opes.
Sed cur praecipue fugiat velamina Faunus,Traditur antiqui fabula plena ioci.
5o5 Forte comes dominae invenis Tirynthius ibat :Vidit ab excelso Faunus utrumque iugo.
Vidit, et incaluit, Montanaque numina, dixit,
Nil mihi vobiscum est: haec meus ardor erit.Ibat odoratis humeros perfusa capillis5io Maeonis, aurato conspicienda sinu.
Aurea pellebant rapidos umbracula soles:
Quae tamen Herculeae sustinuere manus.Iamque nemus llacchi, Tmoli vineta, tenebat,Hesperus et fusco roscidus ibat equo.
5i5 Antra subit, tophis laqueataque pumice vivo.Garrulus in primo limine rivus erat.