40 P. OVIDII NASONIS
Sic iterum, sic saepe cadunt. Ybi vincere apertaNon datur, insidias armaque caeca parant.
2i5 Campus erat: campi claudebant ultima colles,Silvaque montanas occulere apta feras.
In medio paucos, armentaque rara relinquunt:Caetera virgultis abdita turba latet.
Ecce velut torrens undis pluvialibus auctus,
220 Aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit,
Per sata perque vias fertur, nec, ut ante solebat,Riparum clausas margine linit aquas:
Sic Fabii latis vallem discursibus implent;Quosque vident, sternunt: nec metus alterin est.
226 Quo ruitis, generosa domus? male creditur hosti.Simplex nobilitas, perlida tela cave.
Fraude perit virtus. In apertos undique camposProsiliunt hostes, et latus omne tenent.
Quid faciant pauci contra tot millia fortes?
2J0 Quidve, quod in misero tempore restet, habent?Sicut aper, silvis longe Laurentibus actus,Fulmineo celeres dissipat ore canes;
Mox tamen ipse perit: sic non moriuntur inulti;Vulneraque alterna dantque feruntque manu.255 Vna dies Fabios ad bellum miserat omnes:
Ad bellum missos perdidit una dies.
Vt tamen Herculeae superessent semina gentis,Credibile est ipsos consuluisse Deos.
Nam puer impubes, et adhuc non utilis armis,
2‘io Vnus de Fabia gente relictus erat:
Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci;
Cui res cunctando restituenda foret.
Continuata loco tria sidera, Corvus et AnguEt medius Crater inter utrumque iacet.
2 45 Idibus illa latent: oriuntur nocte sequenti.Quae sibi cur tria sint consociata, canam.