39
FASTOUVM LIU. II.
Vtqae ferae vidit turpes in pellice vultus;
Huius in amplexus lupiter, inquit, eat. 180
Yrsa per incultos errabat squalida montes,
Quae fuerat summo nuper amanda lovi.lam tria lustra puer furto conceptus agebat;
Cum mater nato est obvia facta suo.
Illa quidem, tamquam cognosceret,adstititamens, ig5Et gemuit: gemitus verba parentis erant.
Hanc puer ignarus iaculo lixisset acuto;
Ni foret in superas raptus uterque domos.
Signa propinqua micant. Prior est, quam dicimusArcton:
Arctophylax formam terga sequentis habet. jgoSaevit adhuc, canamque rogat Saturnia Tethyn,Maenaliam tactis ne lavet Arcton aquis.
Idibus agrestis fumant altaria Fauni,
Hic ubi discretas insula rumpit aquas.
Haec fuit illa dies, in qua Vcientibus arvis ig 5
Ter centum Fabii, ter cecidere duo.
Vna domus vires et onus susceperat urbis:
Sumunt gentiles arma professa manus.
Egreditur castris miles generosus ab isdem;
E quis dux fieri quilibet aptus erat. 200
Carmentis portae dextro via proxima Iano est.
Ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.
Illa fama refert Fabios exisse trecentos.
Porta vacat culpa; sed tamen omen habet.
Vt celeri passu Cremeram tetigere rapacem; 205
Turbidus hibernis ille fluebat aquis;
Castra loco ponunt, destrictis ensibus ipsiTyrrhenum valido Marte per agmen eunt.
Non aliter, quam cum Libyca de rupe leones
Invadunt sparsos lata per arva greges. 210
Diffugiunt hostes, inhonestaque vulnera tergoAccipiunt: Tusco sanguine terra rubet.