18 P. OVIDII NASONIS
ig 5 Tempore crevit amor, qui nunc est summus, ha
bendi:
Vix ultra, quo iam progrediatur, habet.
Pluris opesnuncsunt, quam prisci temporis annisDum populus pauper, dum nova Iioma fuit:Dum casa Martigenam capiebat parva Quirinum,200 Et dabat exiguum fluminis ulva torum,lupiter angusta vix totus stabat in aede;
Inque Iovis dextra fictile fulmen erat.Frondibus ornabant, quae nunc Capitolia gemmisPascebatque suas ipse senator.ores.
2 o 5 Nec pudor, in stipula placidam cepisse quietem,Nec foenum capiti supposuisse, fuit,lura dabat populis posito.modo consul aratro;
Et levis argenti lamina crimen erat.
At postquam Fortuna loci caput extulit huius;210 Et tetigit summos vertice lioma Deos;Creverunt et opes, et opum furiosa cupido:
Et, cum possideant plurima, plura volunt.Quaerere, ut absumant, absumtarequirere certantAtque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
2 x 5 Sic, quibus intumuit suifusa venter ab unda,
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
In pretio pretium nunc est: dat census honores,Census amicitias: pauper ubique iacet.
Tu tamen, auspicium si sit stipis utile quaeris,220 Curque iuvent nostras aera vetusta manus.Aera dabant olim ; melius nunc omen in auro estVictaque concedit prisca moneta novae.
Nos quoque templa iuvant, quamvis antiqua probemus,
Aurea; majestas convenit ista Deo.
2ib Laudamus reteres, sed nostris utimur annis.
Mos tamen est aeque dignus uterque coli.Finierat monitus. Placidis ita rursus, ut ante,Clavigerum verbis alloquor ipse Deum: