FASTO 11 VM LUI. I.
13
Scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,Ingenii currant flumina quanta tui.
Si licet, ct fas est, rates rege ratis habenas: ab
Auspice te felix totus ut annus eat.
Tempora digereret cum conditor urbis, in annoConstituit menses quinque bis esse suo.
Scilicet arma magis, quam sidera, llomule, noras:Curaque finitimos rincere maior erat. 5o
Est tamen et ratio, Caesar, quae morerit illum:Erroremque suum quo tueatur, habet.
Quod satis est, utero matris dum prodeat infans;
Hoc anno statuit temporis esse satis.
Per totidem menses a funere coniugis uxor 55
Sustinet in ridua tristia signa domo.
Hoc igitur ridit trabeati cura Quirini,
Cum rudibus populis annua iura daret.
Martis erat primus mensis, Venerisque secundus.
Haec generis princeps, ipsius ille pater. 4o
Tertius a Senibus, Iurenum de nomine quartus:
Quae sequitur, numero turba notata fuit.
At Numa nec lanum, nec avitas praeterit umbras;Mensibus antiquis addidit ille duos.
j\e tamen ignores variorum iura dierum: 45
Non habet ollicii Lucifer omnis idem.
Ille Nefastus erit, per quem tria verba sileatur:Fastus erit, per quem lege licebit agi.
Neu toto perstare die sua iura putaris;
Qui iam Fastus erit, mane Nefastus erat. 5o
Nam simul exta Deo data sunt, licet omnia fari;
Verbaque honoratus libera Praetor habet.
Est quoque, quo populum ius est includere, septis:Est quoque, qui nono sempei' ab orbe redit. .Vindicat Ausonias lunonis cura Kalendas: 55
Idibus alba lovi grandior agna cadit