422
T. LIVII [U. C. 5fi5. A. C. 187 .]
res repetitas: postremo, qui bellum indicerent, missos.Quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicumpopuli Romani bellum, et non tuum privatum latroci-nium ducamus ? At eo ipso contentus fuisti ; recto iti-nere duxisti exercitum ad eos, quos tibi hostes desum-pseras: an et per omnes anfractus viarum, quum adbivia consisteres, ut, quojlexisset agmen Attalus Eu-menis frater, eo consul mercenarius cum exercitu Ro-mano sequereris, Pisidiae, Lycaoniaeque, et Phrygiaerecessus omnes atque angulos peragrasti, stipem a ty-rannis castellanisque deviis colligens? Quid enim tibicum Oroandis? quid cum aliis aeque innoxiis populis?Bellum autem ipsum, cuius nomine triumphum petis,quo modo gessisti? Loco aequo, tempore tuo pugna-sti? Tu vero recte, ut diis immortalibus honos habea-tur, postulas: primum, quod pro temeritate imperato-ris, nullo iure gentium bellum inferentis, poenas luereexercitum noluerunt; deinde, quod belluas, non ho-stes, nobis obiecerunt.
XLVI. Holi te nomen tantum existimare mixtumesse Gallograecorum: multo ante et corpora et animimixti ac vitiati sunt. An, si illi Galli essent, cumquibus millies vario eventu in Italia pugnatum est,quantum in imperatore nostro fuit, nuntius illinc red-isset? Bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquosubiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciemsubiecit: ut non tela ex superiore loco mitterent, sedcorpora sua nuda iniicerent, obruere nos potuerunt.Quid igitur incidit? Magna fortuna populi Romaniest, magnum et terribile nomen. Recenti ruina Han-nibalis, Philippi, Antiochi, prope attoniti erant. Tan-tae corporum moles fundis sagillisque in fugam con-sternati sunt: gladius in acie cruentatus non est Gal-lico bello: velut avium examina, ad crepitum primummissilium avolavere. At, lier cule, nos Udem, (admo-nente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum