Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
406
Einzelbild herunterladen
 

400 T. LIVII [U. C. 563. A. C. 1 S 9 .]

societatem Achaeis, legatosque extemplo Cephalle-niam mittendos, qui consuli M. Fulvio, quique Ro-manis Lacedaemonem dederent; orarentque eum, utveniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonemin fidem ditionemque populi Romani accipiendam.

XXXII. Id ubi legati ad Achaeos retulerunt,omnium civitatium, quae eius concilii erant, consen-su bellum Lacedaemoniis indictum est. Ne extem-plo gereretur, hiems impediit. Incursionibus tamenparvis, latrocinii magis quam belli modo, non terratantum, sed etiam navibus a mari fines eorum vasta-ti. Hic tumultus consulem in Peloponnesum ad-duxit; iussuque eius Elin concilio indicto, Lacedae-monii ad disceptandum acciti. Magna ibi non disce-ptatio modo, sed etiam altercatio fuit. Cui consul,quum alia, satis ambitiose partem utramque foven-do, incerta respondisset, una denuntiatione, ut belloabstinerent, donec Romam legatos ad senatum mi-sissent, finem imposuit. Utrimque legatio missaRomam est. Exsules quoque Lacedaemoniorumsuam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.Diophanes et Lycortas, Megalopolitani ambo, prin-cipes legationis Achaeorum fuerunt: qui, dissidentesin republica, tum quoque minime inter se convenien-tes orationes habuerunt. Diophanes senatui disce-ptationem omnium rerum permittebat: eos optimecontroversias inter Achaeos ac Lacedaemonios fini-turos esse. Lycortas ex praeceptis Philopoemenispostulabat, ut Achaeis ex foedere ac legibus suis,quae decressent, agere liceret: libertatemque sibiillibatam, cuius ipsi auctores essent, praestarent.Magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeo-rum erat: novari tamen nihil de Lacedaemoniis piaceliat. Ceterum responsum ita perplexum fuit, ut etAchaei sibi de Lacedaemone permissum acciperent,et Lacedaemonii non omnia concessa iis interpreta