Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
405
Einzelbild herunterladen
 

Lrn. XXXVIII. C a p. 30.31. [U.C.5G3.A.C. i8>>] 405

runt. Sollicitam eam civitatem exsules maxime ha-bebant: quorum magna pars in maritimis Laconicaeorae castellis, quae omnis adempta erat, habitabant.Id aegre patientes Lacedaemonii, ut aliqua liberumad mare haberent aditum, si quando Romam aliovequo mitterent legatos, simulque ut emporium et re-ceptaculum peregrinis mercibus ad necessarios ususesset, nocte adorti vicum maritimum, nomine Lan,improviso occupavere. Vicani, quique ibi exsuleshabitabant, primo inopinata re territi sunt: deinde,sub lucem congregati, levi certamine expulerunt La-cedaemonios. Terror tamen omnem maritimamoram pervasit: legatosque communiter, et castellaomnia vicique, et exsules, quibus ibi domicilia erant,ad Achaeos miserunt.

XXXI. Philopoemen praetor, iam inde ab initioexsulum causae et amicus, et auctor semper Achaeisminuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum,concilium querentibus dedit: decretumque, eo refe-rente, factum est, Quum in fidem Achaeorum tute-lamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae ca-stella et vicos tradidissent, et, quum abstinere his exfoedere Lacedaemonii deberent,Las vicus oppugnatusesset, caedesque ibi facta ; qui eius rei auctores affi-nesque essent, nisi dederentur Achaeis,violatum viderifoedus. Ad exposcendos eos legati extemplo Lace-| daemonem missi sunt. Id imperium adeo superbumet indignum Lacedaemoniis visum est, ut, si antiquacivitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplocapturi fuerint. Maxime autem consternavit eosmetus, si semel primis imperiis obediendo iugum ac-cepissent, ne, id quod iam diu moliretur, Philopoe-men exsulibus Lacedaemonem traderet. Furentesigitur ira, triginta hominibus ex factione, cum quaconsiliorum aliqua societas Philopoemeni atque ex-sulibus erat, interfectis, decreverunt, renuntiandam