Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
439
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVII I. C a p. 60. [tJ.C.565. A.C. 187 .] 439

non intercedere praetori. L. Scipionem, qui regemopulentissimum orbis terrarum devicerit, imperiumpopuli Romani propagaverit in ultimos terrarum fi-nes, regem Eumenem, Rhodios, alias tot urbes Asiaedevinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duceshostium in triumpho ductos carcere incluserit, nonpassurum inter hostes populi Romani in carcere et invinculis esse, mitlique eum se tubere. Tanto assensuauditum est decretum, adeo dimissum L. Scipionemlacti homines viderunt, ut vix in eadem civitate vi-deretur factum iudicium. In hona deinde L. Scipio-nis possessum publice quaestores praetor misit: ne-que in iis non modo vestigium ullum comparuit pe-cuniae regiae, sed nequaquam tantum redactum est,quantae summae damnatus fuerat. Collata pecuniaa cognatis amicisque et clientibus est L. Scipioni;ut, si acciperet eam, locupletior aliquanto esset,quam ante calamitatem fuerat. Nihil accepit: quaenecessaria ad cultum erant, redempta ei a proximi»cognatis sunt. Verteratque Scipionum invidia inpraetorem, et consilium eius, et accusatores.