Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
438
Einzelbild herunterladen
 

438

X. LIVII [U. C. 565. A . C, 187.]

finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Euro-pae tenuisse Antiochum? Ea quanta regio orbis terra -rum sit, a Tauro monte in Aegaeum usque prominensmare, quot non urbes modo, sed gentes amplectatur,omnes scire. Hanc regionem, dierum plus triginta inlongitudinem, decem inter duo maria in latitudinempatentem, usque ad Tauri montis iuga Antiocho adem-ptam, expulso in ultimum angulum orbis terrarum.Quid, si gratuita pax esset, plus adimi ei potuisse?Philippo victo Macedoniam, Nabidi Lacedaemonemrelictam: nec Quinclio crimen quaesitum: non enimhabuisse eum Africanum fratrem ; cuius quum gloriaprodesse L. Scipioni debuisset, invidiam nocuisse.Tantum auri argentique iudicatum esse in domum L.Scipionis illatum, quantum, venditis omnibus bonis,redigi non posset. Id ubi ergo esse regium aurum?ubi tot hereditates acceptas? In domo, quam sumptusnon exhauserint, exstare debuisse novae fortunae cu-mulum. At enim, quod ex bonis redigi 71011 possit, excorpore et tergo per vexationem et contumelias L.Scipionis petituros inimicos: ut in carcerem inter fu-res nocturnos et latrones vir clarissimus includatur,et in robore et tenebris exspiret: deinde nudus antecarcerem proiiciatur. Non id Corneliae magis fami-liae, quam urbi Komanae, fore erubescendum.

LX. Adversus ca Terentius praetor rogationemPetilliam, et senatusconsultum, et indicium de L.Scipione factum recitavit: se, ni referatur pecuniain publicum, quae indicata sit, nihil habere, quod fa-ciat, nisi ut prehendi damnatum, et in vincula duciiubeat. T'ribuni quum in consilium secessissent,paullo post C. Fannius ex sua collegarumque alio-rum, praeter Gracchum, sententia pronuntiavit, prae-tori non intercedere tribunos, quo minus sua potestateutatur: Ti Gracchus ita decrevit: Quo minus exbonis L. Scipionis, quod iudicatum sit, redigatur, st