•rSSVy'
Lib. XXXVIII. Cap.56.57. [U.C.565.A.C. i3 7 .] 435
inter scriptores rerum discrepat solum, sed oratio-nes quoque, si modo ipsorum sunt, quae feruntur, I 1 .Scipionis et Ti. Gracchi, abhorrent inter se. Indexorationis P. Scipionis nomen M. Naevii tribuni ple-bis habet: ipsa oratio sine nomine est accusatoris.Nebulonem modo, modo nugatorem appellat. NeGracchi quidem oratio aut Petilliorum, accusatorumAfricani, aut diei dictae Africano ullam mentionemhabet. Alia tota serenda fabula est Gracchi orationiconveniens: et illi auctores sequendi sunt, qui, quumL. Scipio et accusatus, et damnatus sit pecuniae ca-ptae ab rege, legatum in Etruria fuisse Africanumtradunt: quo post famam de fratris casu allatam, re-licta legatione, cucurrisse eum Hornam; et, quuma porta recta ad forum se contulisset, quod in vin-cula duci fratrem dictum erat, repulisse a corporeeius viatorem: et tribunis retinentibus, magis pie,quam civiliter, vim fecisse. Hinc enim ipse Gracchusqueritur, dissolutam esse a privato tribuniciam po-testatem: et ad postremum, quum auxilium L. Sci-pioni pollicetur, adiicit, tolerabilioris exempli esse,a tribuno plebis potius, quam a privato, victam vi-deri et tribuniciam potestatem, et rempublicam esse.Sed ita hanc unam impotentem eius iniuriam invidiaonerat,ait, increpando quod degenerarit tantum a seipse, cumulatas ei veteres laudes moderationis ettemperantiae pro reprehensione praesenti reddat.Castigatum enim quondam ab eo populum, ait, quodeum perpetuum consulem et dictatorem vellet face-re: prohibuisse statuas sibi in comitio, in llostris, incuria, in Capitolio, in cella loris poni: prohibuisse,ne decerneretur, ut imago sua triumphali ornatu etemplo lovis Optimi Maximi exiret.
LVII. Ilaec, vel in laudatione posita, ingentemmagnitudinem animi moderandis ad civilem habitumhonoribus significarent, quae exprobrando inimicus
E e 2