Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
434
Einzelbild herunterladen
 

434

X. LIVII [TJ. C. 5C5. A. C. 187.]

Quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sexmillia pondo auri, quadringenta octoginta argentiplus accepisse, quam in aerarium retulerit: A. Hosti-lium octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria :Furium quaestorem auri pondo centum triginta, ar-

f enti ducenta. Has ego summas auri et argenti rc-atas apud Antiatem inveni. In L. Scipione malimequidem librarii mendum, quam mendacium scripto-ris, esse in summa auri atque argenti. Similius enimveri est, argenti, quam auri, maius pondus fuisse; etpotius quadragies, quam ducenties quadragies litemaestimatam: eo magis, quod, tantae summae ratio-nem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse in se-natu, tradunt: librumque rationis eius, quum Lu-cium fratrem afferre iussisset, inspectante senatusuis ipsum manibus concerpsisse: indignantem,quod, quum bis millies in aerarium intulisset, qua-dragies ratio ab se posceretur. Ab eadem fiducia ani-mi, quum quaestores pecuniam ex aerario contra le-gem promere non auderent, poposcisse claves, et seaperturum aerarium dixisse, qui, ut clauderetur,effe-cisset.

LV1. Multa alia, in Scipionis exitu maxime vitae,dieque dicta, morte, funere, sepulcro, in diversumtrahunt: ut, cui famae, quibus scriptis assentiar, nonhabeam. Non de accusatore convenit: alii M. Naevium, alii Petillios diem dixisse scribunt: non detempore, quo dicta dies sit: non de anno, quo mor-tuus sit: non ubi mortuus, aut elatus sit. Alii Ho-rnae, aliiLiterni et mortuum, et sepultum: utrobiquemonumenta ostenduntur et statuae. Nam et Liternimonumentum monumentoque statua superimpositafuit, quam tempestate disiectani nuper vidimus ipsi.Et Romae extra portam Capenam in Scipionum mo-numento tres statuae sunt: quarum duae P. et L.Scipionum dicuntur esse, tertia poetae Q. Ennii. Nec