Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
426
Einzelbild herunterladen
 

426

T. LIVII [U. C. 5G5. A. C. 187.]

qui cum Antiocho, non cum Gallis, bellum et senatusdecreverat, et populus iusserat. Sed simul, ut opinor,cum his decreverant iusserantque, qui intra eius prae-sidia fuissent: ex quibus, praeter Antiochum, cumquo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatimfoedus ut jieret, mandaveratis, omnes hostes erant,quipro Antiocho arma adversus nos tulerunt. In quacausa quum Galli ante omnes fuissent, et reguli qui-dam, et tyranni; ego tamen et cum aliis, pro digni-tate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacempepigi: et Gallorum animos, si possent mitigari a fe-ritate insita, tentavi: et, postquam indomitos atqueimplacabiles cernebam, tum demum vi atque armiscoercendos ratus sum. Nunc, quoniam suscepti bellipurgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. I11 quoconfiderem equidem causae meae, etiamsi non apudRomanum, sed apud Carthaginiensem senatum age-rem; ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si pros-pero eventu, pravo consilio rem gesserunt. Sed egoin ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis ge-rendi sque deos adhibet, quia nullius calumniae subii-cit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollennibus ver-bis habet, quum supplicationem aut triumphum decer-nit : Quod bene ac feliciter rempublicam administra*rit; si nollem, si grave ac superbum existimarem vir-tute gloriari; pro felicitate mea exercitusque mei,quod tantam nationem sine ulla militum iactura devi-cimus, postularem, ut diis immortalibus honos habere-tur, et ipse triumphans in Capitolium ascenderem,unde, votis rite nuncupatis, profectus sum; negaretishoc mihi cum diis immortalibus ?

XLIX. Iniquo enim loco dimicavi. Dic igitur, quoaequiore potuerim dimicare? Quum montem hostescepissent, loco munito se tenerent, nempe eundum adhostes erat; si vincere vellem? Quid? si urbem eo locohaberent, et moenibus se tenerent? nempe oppugnandi