Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
425
Einzelbild herunterladen
 

L i B. XXXVII!. C a p. 47.48. [U. C. 565. A. C. 187 .] 425

mendi captivos copia esset, et mactatas humanas ho-stias immolatosque liberos suos audirent. Stipen-dium, scitote, pependisse socios vestros Gallis: etnunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros,si a me foret cessatum.

XLVIII. Quo longius Antiochus emotus esset, hocimpotentius in Asia Galli dominarentur: et, quicquidest terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio,non vestro, adiecissetis. At enim sunt haec ita : verumetiam Delphos quondam, commune humani generisoraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliave-runt; nec ideo populus Romanus his bellum indixit,aut intulit. Equidem aliquid interesse rebar inter idtempus, quo nondum in iure ac ditione vestra Graeciaatque Asia erat, ad curandum animadvertendumque,quid in his terris fieret; et hoc, quo finem imperii Ro-mani Taurum montem statuistis, quo libertatem im-munitatemve civitatibus datis, quo aliis fines adiicilis,alias agro multatis, aliis vectigal imponitis: regnaaugetis, minuitis, donatis, adimitis: curae vestraecensetis esse, ut pacem terra marique habeant. Ati,nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta insuis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam? siGallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona ve-stra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civita-tibus esset? Sed quid ego haec ita argumentor, lan-quam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos ? Te,Tj. Scipio, appello, cuius ego mihi, succedens in vicemimperii tui, virtutem felicitatem que 2 >ariler non fru-stra ab diis immortalibus precatus sum; te, P. Sci-pio, qui legati ius, collegae maiestalem, et apud fra-trem consulem, et apud exercitum habuisti; scialis-ne, in exercitu Antiochi Gallorum legiones fuisse? vi-deritis in acie eos, in cornu utroque (id enim roborisesse videbatur) locatos? pugnaveritis, ut cum hosti-bus iustis? cecideritis? spolia eorum retuleritis? At-