Lm. XXXVIII. Cap. 44.45. [O.C.5f>5.A.C.i37.] 421
quentiam adiecit senatusconsultum, Ambraciam nonvideri vi captam esse. Supplicatio indo, ex decemvi-rorum decreto, pro valetudine populi fuit per tri-duum, quia gravis pestilentia urbem atque agros va-stabat. Latinae inde fuerunt. Quibus religionibusliberati consules , et delectu perfecto, (novis enimuterque maluit uti militibus) in provinciam profectisunt: veteresque omnes dimiserunt. Post consulumprofectionem Cn. Manlius proconsul llomam venit.Cui quum ab Ser. Sulpicio praetore senatus ad ae-dem Rellonae datus esset, et ipse, commemoratis re-bus ab se gestis, postulasset, iit ob eas diis immor-talibus honos haberetur, sibique triumphanti urbeminvehi liceret; contradixerunt pars maior decem le-gatorum, qui cum eo fuerant, et ante alios L. FuriusPurpureo, et L. Aemilius Paullus.
XLV. Legatos sese Cn. Manlio datos pacis cumAntiocho faciendae causa, foederisque et legum, quaecum L. Scipione inchoatae fuissent, perficiendarum.Cn. Manlium summa ope tetendisse, ut eam pacemturbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, in-sidiis exciperet: sed illum, cognita fraude consulis,quum saepe colloquiis petitis captatus esset, non con-gressum modo, sed conspectum etiam eius vitasse. Cu-pientem transire Taurum aegre omnium legatorumprecibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superan-tibus terminos fatales cladem experiri vellet, reten-tum: admovisse tamen exercitum, et prope ipsis iugisad divortia aquarum castra posuisse. Quum nullamibi causam belli inveniret, quiescentibus regiis, cir-cumegisse exercitum ad Gallograecos: cui nationinon ex senalus auctoritate, non populi iussu, bellumillatum. Quod quem unquam de sua sententia facereausum ? Antiochi, Philippi, Hannibalis et Poenorumrccentissima bella esse: de omnibus his consultum se-natum, populum iussisse: saepe legatos ante missos.