420
T. LIV II [U. C. 565. A. C. 187.] _
obsoletam viam ingressos Ambracienses, dixit. SicM. Marcellum a Syracusanis, sic Q. Fulvium a Cam-panis accusatos: rjuin eadem opera T. Quinctium aPhilippo rege, M'. Acilium et L. Scipionem ab Antio-cho, Cn. Manlium a Gallis, ipsum M. Fulvium ab Ae-tolis et Cephalleniae populis accusari paterentur. Am-braciam oppugnatam et captam, et signa inde orna-menlaque ablata, et cetera facta, quae captis urbibussoleant, negaturum aut me pro M. Fulvio, aut ipsumM. Fulvium censetis, Patres conscripti? qui ob has resgestas triumphum a vobis postulaturus sit; Ambra-ciam capiam, signaque, quae ablata criminantur, etcetera spolia eius urbis ante currum laturus, et fixu-rus in postibus suis. JSihil est, quod se ab Aetolis se-parent: eadem Ambraciensium et Aetolorum causaest. Itaque collega meus vel in alia causa inimicitiasexerceat, vel, si in hac utique mavult, retineat Ambra-cienses suos in adventum M. Fulvii. Ego nec de Am-braciensibus, nec de Aetolis decerni quicquam, absenteM. Fulvio, patiar.
XL1V. Quum Aemilius callidam malitiam inimi-ci, velut omnibus notam, insimularet, et tempus eummorando extracturum diceret, ne consule inimicoHornam veniret; certamine consulum biduum ab-sumptum est. Nec praesente Flaminio decerni quic-quam videbatur posse. Captata occasio est, quumaeger forte Flaminius abesset; et, referente Aemilio,senatusconsultum factum est, Ut Ambraciensibusomnes suae res redderentur; in libertate essent, ac le-gibus suis uterentur: portoria, quae vellent, terramarique caperent, dum eorum immuncs Hornam acsocii Latini nominis essent. Signa aliaque ornamenta,quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis,quum M. Fulvius Romam revertisset, placere ad colle-gium pontificum referri, et, quod ii censuissent, fieri.Neque his contentus consul fuit, sed postea per infre-