Lib. XXXVIII. C a p.2S.29. [U. C.563. A. C. 189.] 403
lent? Metus ad omnes valuit, ne deditionem recusa-rent. Obsides inde imperatos pro viribus inopis po-puli, vicenos Nesiotae, Cranii, Palenscs et Samaeidederunt. Insperata pax Cephalleniae affulserat;quum repente una civitas,incertum quam ob causam,Samaei desciverunt. Quia opportuno loco urbs po-sita esset, timuisse se aiebant, ne demigrare coge-rentur ab Romanis. Ceterum ipsine sibi eum linxe-rint metum, et timore vano quietem exuerint, an ia-ctata sermonibus res apud Romanos perlata ad eossit, nihil comperti est: nisi quod , datis iam obsidi-bus, repente portas clauserunt; et ne suorum quidemprecibus (miserat enim sub muros consul ad tentau-dani misericordiam parentum populariumque) desi-stere ab incepto voluerunt. Oppugnari deinde, post-1 quam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est.Apparatum omnem tormentorum machinarumquetransvectum ab Ambraciae oppugnatione habebat:
I ct opera, quae facienda erant, impigre milites per-fecerunt. Duobus igitur locis admoti arietes quatie-bant muros.
XXIX. Nec ab Samaeis quicquam, quo aut opera,aut hostis arceri posset, praetermissum est. DuabusI tamen maxime resistebant rebus: una, interioremI semper iuxta validum pro diruto novum obstruentesmurum; altera, eruptionibus subitis, nunc in operaj hostium, nunc in stationes: et plerumque iis proeliissuperiores erant. Una ad coercendos inventa haudmagna memoratu res est. Centum funditores ah Ae-gio et Patris et Dymis acciti. A pueris ii, more quo-dam gentis, saxis globosis, quibus ferine arenae im-mixtis strata litora sunt, funda mare apertum inces-sentes , exercebantur. Itaque longius certiusque etvalidiore ictu, quam Baliaris funditor, eo telo usisunt. Et est non simplicis habenae, ut Baliarica alia-rumque gentium funda: sed trinlex scutale, crebris
C c 2