402
T. LIVII [TJ. C. 565. A . C. i8g.] _
deni coniectum telorum tulerunt. Consul, qui in-gressos in castra ab direptione abstrahere non pote-rat, eos, qui in cornibus fuerant, protinus ad sequen-dos hostes misit. Per aliquantum spatium secuti,non plus tamen octo millia hominum in fuga (nampugna nulla fuit) ceciderunt: reliqui flumen Ilalyntraiecerunt. Romanorum magna pars ea nocte inhostium castris mansit; ceteros in sua castra consulreduxit. Postero die captivos praedamque recen-suit: quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendigens, quum cis montem Taurum omnia armis permultos tenuisset annos, coacervare potuit. Galli, exdissipata passim fuga in unum locum congregati,magna pars saucii aut inermes , nudati omnibus re-bus, oratores de pace ad consulem miserunt. EosManlius Ephesum venire iussit. Ipse, (iam enim me-dium auctumni erat) locis gelidispropinquitateTaurimontis excedere properans, victorem exercitum inhiberna maritimae orae reduxit.
XXVIII. Dum haec in Asia geruntur, in ceterisprovinciis tranquillae res fuerunt. Censores RomaeT. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellussenatum perlegerunt. Princeps in senatu tertium le-ctus P. Scipio Africanus: quattuor soli praeteritisunt, nemo curuli usus honore. Et in equitatu recen-sendo mitis admodum censura fuit. Substructionemsuper Aequimaelium in Capitolio, et viam silice ster-nendam a porta Capena ad Martis locaverunt. Cam-pani, ubi censerentur, senatum consuluerunt: decre-tum, utiRomae censerentur. Aquae ingentes eo annofuerunt. Tiberis duodecies campum Martium plana-quc urbis inundavit. Ab Cn. Manlio consule bello inAsia cum Gallis perfecto , alter consul M. Fulvius,perdomitis Aetolis,quum traiecisset in Cephalleniam,circa civitates insulae misit percunctatum, utrum sededere Romanis, an belli fortunam experiri, mal-