390
T. LIVII [U. C. 563. A. C. 189.J
sudore et lassitudine membra, labant arma: molliacorpora, molles, ubi ira consedit, animos sol, pulvis,sitis, ut ferrum non admoveas, prosternunt. Non le-gionibus legiones eorum solum experti sumus, sed virunus cum viro congrediendo, T. Manlius, M. Vale-rius, quantum Gallicam rabiem vinceret Romana vir-tus, docuerunt. Iam M. Manlius unus agmine scan-dentes in Capitolium Gallos detrusit. Et illis maio-ribus nostris cum haud dubiis Gallis in terra sua ge-nitis res erat. Hi iam degeneres sunt; mixti, et Gal-lograeci vere, quod appellantur : sicut in frugibus pe-cudibusque, non tantum semina ad servandam indo-lem valent, quantum terrae proprietas coelique, subquo aluntur, mutat. Macedones, qui Alexandriani inAegypto, qui Seleuciam ac Babyloniam, quique aliassparsas per orbem terrarum colonias habent, in Syros,Parthos, Aegyptios degenerarunt. Massilia, interGallos sita, traxit aliquantum ab accolis animorum.Tarentinis quid ex Spartana, dura illa et horrida, di-sciplina mansit? Generosius in sua quicquid sede gi-gnitur; insitum alienae terrae, in id, quo alitur, na-tura vertente se, degenerat. Phrygas igitur Gallicisoneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, vi-ctos victores caedetis. Magis id vereor, ne paruminde gloriae, quam ne nimium belli sit. Attalus eosrex saepe fudit fugavitque. Nolite existimare, belluastantum recens capias feritatem illam silvestrem primoservare, deinde, quum diu manibus humanis alantur,mitescere ; in hominum feritate mulcenda non eandemnaturam esse. Eosdemne hos creditis esse, qui patreseorum avique fuerunt ? extorres inopia agrorum pro-fecti domo per asperrimam Illyrici oram; Paeoniaminde et Thraciam, pugnando cum ferocissimis genti-bus, emensi, has terras ceperunt. Duratos eos tot ma-lis exasperatosque accepit terra, quae copia rerumomnium saginaret. Uberrimo agro, mitissimo coelo,