L i B. XXXVIII. C a p. 10.17. [U. C. 563. A.C. 189 .] 389boii Aeolida atque Ioniam, Tectosagi mediterraneaAsiae sortiti sunt. Et stipendium tota cis TaurumAsia exigebant. Sedem autem ipsi sibi circa Halynflumen ceperunt: tantusque terror eorum nominiserat, multitudine etiam magna sobole aucta, ut Sy-riae quoque ad postremum reges stipendium darenon abnuerent. Primus Asiam incolentium abnuitAttalus, pater regis Eumenis: audacique incepto,praeter omnium opinionem, adfuit fortuna, et signiscollatis superior fuit. Non tamen ita infregit animoseorum, ut absisterent imperio. Eaedem opes usquead bellum Antiochi cum Romanis manserunt. Tumquoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt,quia procul mari incolerent, Romanum exercitum adse non perventurum.
XVII. Cum hoc hoste, tam terribili omnibus re-gionis eius, quia bellum gerendum erat,pro concionemilites maxime in hunc modum allocutus est consul:Non me praeterit, milites, omnium, quae Asiam co-lunt, gentium Gallos fama belli praestare. Inter mi-tissimum genus hominum ferox natio, pervagata belloprope orbem terrarum, sedem cepit. Procera corpora,promissae et rutilatae comae, vasta scuta, praelongigladii: ad hoc cantus ineuntium proelium, et ulula-tus, et tripudia, et quatienlium scuta in patriumquendam modum horrendus armorum crepitus: omniade industria composita ad terrorem. Sed haec, quibusinsolita atque insueta sunt, Graeci, et Phryges, et Ca-res timeant: Romanis, Gallicitumultus assuctis,etiamvanitates notae sunt. Semel primo congressu ad Al-liam eos olim fugerunt maiores nostri: ex eo temporeper ducentos iam annos pecorum in modum consterna-tos caedunt fugantque; et plures prope de Gallistriumphi, quam de toto orbe terrarum, acti sunt. Iamusu hoc cognitum est, si primum impetum, quem fer-vido ingenio et caeca ira effundunt,sustinueris, fluunt