37S
T. LIVII [U. C. 5C5. A. C. 1 S 9 .]
obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tan-tum agros, Amphilochiam excessit, atque inMacedo-niam rediit. Et Aetolos inde avocavit populatio ma-ritimae orae. Pleuratus Illyriorum rex, cum sexa-ginta lembis Corinthium sinum invectus, adiunctisAchaeorum, quae Patris erant, navibus, maritimaAetoliae vastabat. Adversus quos mille Aetoli missi,quacunque se classis circumegerat per litorum an-fractus, brevioribus semitis occurrebant. Et Romaniad Ambraciam, pluribus locis quatiendo arietibusmuros, aliquantum urbis nudaverant: nec tamen pe-netrare in urbem poterant. Nam et pari celeritatenovus pro diruto murus obiiciebatur, et armati, rui-nis superstantes, instar munimenti erant. Itaque,quum aperta vi parum procederet consuli res, cuni-culum occultum, vineis ante contecto loco, agere in-stituit. Et aliquamdiu, quum dies noctesque in opereessent, non solum sub terra fodientes, sed egerentesetiam humum, fefellere hostem. Cumulus repenteterrae eminens index operis oppidanis fuit: pavidi-que, ne iam, subrutis muris, facta in urbem via esset,fossam intra murum e regione eius operis, quod vi-neis contectum erat, ducere instituunt. Cuius ubiad tantam altitudinem, quantae esse solum infimumcuniculi poterat, pervenerunt, silentio facto, pluribuslocis aure admota, sonitum fodientium captabant.Quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculumviam. Nec fuit magni operis. Momento enim adinane, suspenso furculis ab hostibus muro, pervene-runt. Ibi commissis operibus, quum e fossa in cuni-culum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibusin opere usi erant, dein celeriter armati etiam sub-euntes occultam sub terra ediderunt pugnam. Se-gnior deinde ea facta est; intersaepientibus cunicu-lum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis,nunc foribusraptim obiectis. Nova etiam haud magni operis ad-