Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
372
Einzelbild herunterladen
 

372

T. LIVII [U. C. 565. A. C. 189.]

qui superbo atque immodico imperio desideriumAinynandri fecerant. Exsulanti tum Amynandroin Aetolia literis suorum, indicantium statum Atha-maniae, spes recuperandi regni facta est: remissiquenuntii ab eo ad principes Argitheam, (id enim caputAthamaniae erat) si popularium animos satis perspe-ctos haberet, impetrato ab Aetolis auxilio, in Atha-maniam se venturum cum delectis Aetolorum, quodconsilium esset gentis, et Nicandro praetore. Quos,ubi ad omnia paratos esse vidit, certiores subindefacit, quo die cum exercitu Athamaniam ingressurusesset. Quattuor primo fuere coniurati adversus Ma-cedonum praesidium. Hi senos sibi adiutores ad remgerendam assumpserunt: deinde, paucitate parumfreti, quae celandae rei, quam agendae, aptior erat,parem priori numerum adiecerunt. Ita duo et quin-quaginta facti, quadrifariam se diviserunt: pars una1 Icracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodiaregiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam,quarta Argitheam. Ita inter omnes convenit, ut primoquieti, velut ad privatam rem agendam venissent, inforo obversarentur: dio certa multitudinem omnemconvocarent ad praesidia Macedonum arcibus expel-lenda. Ubi ea dies advenit, et Amynander cum milleAetolis in finibus erat; ex composito quattuor simullocis praesidia Macedonum expulsa, literaeque inalias urbes passim dimissae, ut vindicarent sese abimpotenti dominatione Philippi et restituerent in pa-trium ac legitimum regnum. Undique Macedonesexpelluntur. Theium oppidum, literis aZenone prae-fecto praesidii interceptis, et arce ab regiis occupata,paucos dies obsidentibus restitit: deinde id quoquetraditum Amynandro est, et omnis Athamania in po-testate erat, praeter Athenaeum castellum, finibusMacedoniae subiectum.

II. Philippus, audita defectione Athamaniae, cum