Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
344
Einzelbild herunterladen
 

344

T. LIVII [U. C. 5Ga. A. C. 190 .]

tcs, 'maxima pars Gallograeci erant, et Dahae qui-dam aliarumque gentium sagittarii equites inter-mixti) tumultuose amne traiecto, in stationes impe-tum fecerunt. Primo turbaverunt incompositos ideinde, quum longius certamen fieret, Romanorum, jex propinquis castris facili subsidio, cresceret mime- 1rus, regii, fessi iam et plures non sustinentes, recipe-re se conati, circa ripam amnis, priusquam flumeningrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti |sunt. Biduum deinde silentium fuit, neutris trans-gredientibus amnem. Tertio post die Romani simulomnes transgressi sunt, et duo millia fere et quin-gentos passus ab hoste posuerant castra. Metanti-bus et muniendo occupatis, tria millia delecta equi-tum peditumque regiorum magno terrore ac tumultuadvenere. Aliquanto pauciores, qui in statione erant,duo tamen millia, per se, nullo a munimento castro-rum milite avocato, et primo aequum proelium su- |stinuere, et, crescente certamine, pepulerunt hostes,centum ex his occisis, centum ferme captis. Per qua-triduum insequens instructae utrimque acies provallo stetere. Quinto die Romani processere in me-dium campi. Antiochus nihil promovit signa, ita utextremi minus mille pedes a vallo abessent. |

XXXIX. Consul, postquam detrectari certamenvidit, postero die in consilium advocavit, Quid sibifaciendum esset, si Antiochus pugnandi copiam nonfaceret ? Instare hiemem. Aut sub pellibus habendosmilites fore, aul, si concedere in hiberna vellent, diffe-rendum esse in aestatem bellum. Nullum unquamhostem Romani aeque contempserunt. Conclama-tum undique est, duceret extemplo,et uteretur ardoremilitum: qui, tanquain non pugnandum cum tot mil-libus hostium, sed par numerus pecorum trucidandusesset, per fossas, per vallum castra invadere paratierant, si in proelium hostis non exiret. Cn. Domi-