Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
335
Einzelbild herunterladen
 

Lm. XXXA r Il. Cap. 28.29. [U.C. 562 . A. C. 190 .] 335

remos fregissent: ct inter alia id quoque movitpraetorem, ut traduceret classem, quod ab terra pe-riculum erat, haud procul inde Antiocho stativa ha-bente.

XXIX. Traducta classe ad urbem, ignaris omni-bus, egressi milites nautaeque sunt ad commeatus etvinum maxime dividendum in naves; quum medioforte diei agrestis quidam, ad praetorem adductus,nuntiat, alterum iam diem classem stare ad insulamMacrin, et paullo ante visas quasdam moveri, tan-quam ad profectionem , naves. Ite subita perculsuspraetor tubicines canere iubet, ut, si qui per agrospalati essent, redirent: tribunos in urbem mittit adcogendos milites nautasque in naves. Haud secus,quam in repentino incendio aut capta urbe, trepida-tur, aliis in urbem currentibus ad suos revocandos,aliis ex urbe naves cursu repetentibus: incertisqueclamoribus, quibus ipsis tubae obstreperent, turbatisimperiis, tandem concursum ad naves est. Vix suamquisque noscere aut adire prae tumultu poterat: tre-pidatumque cum periculo et in mari, et in terra fo-ret, ni, partibus divisis, Aemilius, cum praetoria na-ve primus e portu in altum evectus, excipiens inse-quentcs , suo quamque ordine in frontem instruxis-set; Eudamus Rhodiaque classis substitissent ad ter-ram, ut et sine trepidatione conscenderent, et, utquaeque parata esset, exiret navis. Ita et explicuereordinem primae in conspectu praetoris, et coactumagmen ab Rhodiis est: instructaque acies, velut cer-neret regios, in altum processit. Inter Myonnesumet Corycum promontorium erant, quum hostem con-spexere. Et regia classis, binis in ordinem navibuslongo agmine veniens, et ipsa aciem adversam expli-cuit; tantum laevo evecta cornu, ut amplecti ct cir-cumire dextrum cornu Romanorum posset. Quodubi Eudamus, qui cogebat agmen, vidit, non posse