Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
334
Einzelbild herunterladen
 

334

T. LIVII [U. C.56a. A. C. i 9 o.] _

appellant) navibus constitutis, praetor ad depopu-landum circa urbem agrum milites emisit.

XXV111. Teii, quum in oculis populatio esset,oratores cum infulis et velamentis ad Romanum mi-serunt. Quibus purgantibus civitatem omnis factidictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eoscommeatu classem hostium arguit, et quantum viniPolyxenidae promisissent: quae si eadem classi Roma-nae darent, revocaturum se a populatione militem;sin minus, pro hostibus eos habiturum. IIoc tamtriste responsum quum retulissent legati, vocatur inconcionem a magistratibus populus,ut, quid agerent,consultarent. Eo forte die Polyxenidas cum regiaclasse a Colophone profectus, postquam movisse aSamo Romanos audivit, et, ad Myonnesum pirataspersecutos, Teiorum agrum depopulari, naves inGe-racstico portu stare, ipse adversus Myonnesum ininsula(Macrin nautici vocant) ancoras portu occultoiecit. Inde ex propinquo explorans, quid hostes age-rent, primo in magna spe fuit, quemadmodum Rho-diam classem ad Samum, circumsessis ad exitumfaucibus portus, expugnasset, sic et Romanam expu-gnaturum. Nec est dissimilis natura loci. Promon-toriis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vixduae simul inde naves possint exire. Nocte occu-pare fauces Polyxenidas in animo habebat, et, denisnavibus ad promontoria stantibus, quae ab utroquecornu in latera exeuntium navium pugnarent, ex ce-tera classe, sicut ad Panormum fecerat, armatis in li-tora expositis, terra marique simul hostes opprime-re. Quod non vanum ei consilium fuisset, ni, quumTeii facturos se imperata promisissent, ad accipien-dos commeatus aptius visum esset Romanis-, in eumportum, qui ante urbem est, classem transire. Dici-tur etEudamusRhodius vitium alterius portus osten-disse, quum forte duae naves in arto ostio implicitos