Li b. XXXVII. Cap.11. 12. [U.C. 562 . A.C.igo.] 317
XII. Dum haec in Aeolide geruntur, Abydus quumper aliquot dies obsidionem tolerasset, praesidio re-gio tutante moenia, iam omnibus fessis, Philota quo-que praefecto praesidii permittente, magistratuseorum cum Livio de conditionibus tradendae urbisagebant. Rem distinebat, quod, utrum armati, aninermes, emitterentur regii,parum conveniebat. Haecagentibus quum intervenisset nuntius Rhodiorumcladis, emissa de manibus res est. Metuens enimLivius, ne successu tantae rei elatus Polyxenidasclassem, quae ad Canas erat, opprimeret, Abydi ob-sidione custodiaque Hellesponti extemplo relicta,naves, quae subductae Canis erant, deduxit. EtEumenes Elaeam venit. Livius omni classe, cui ad-; iunxerat triremes duasMitylenaeas,Phocaeam petit,Quam quum teneri valido regio praesidio audisset,i ncc procul Seleuci castra esse; depopulatus mariti-I raam oram, et praeda maxime hominum raptim in
• naves imposita, tantum moratus, dum Eumenes cumclasse assequeretur, Samum petere intendit. Rhodiisprimo audita clades simul pavorem, simul luctumingentem fecit. Nam, praeter navium militumque
: iacturam, quod floris, quod roboris in iuventute fuc-1 rat, amiserant; multis nobilibus secutis inter cetera. auctoritatem Pausistrati, quae inter suos merito ma-xima erat. Deinde, quod fraude capti, quod a civepotissimum suo forent, in'iram luctus vertit. Decemextemplo naves, et diebus post paucis decem alias,praefecto omnium Eudamo, miserunt: quem, aliisvirtutibus bellicis haudquaquam Pausistrato parem,cautiorem, quo minus animi erat, ducem futurumcredebant. Romani et Eumenes rex in Erythraeam. primum classem applicuerunt. Ibi noctem unam mo-rati, postero die Corycum Teiorum promontorium' tenuerunt. Inde quum in proxima Samiae vellent
• traiicere, non exspectato solis ortu, ex quo statum