316
T. LIVII [U. C. 562. A. C. lgo.j j
iter esset, Panormum ad tergum hostium ducere, ipse Iinterim, classe divisa, ut ex utraque parte faucesportus teneret, Panormum petit. Pausistratus pri-mo, ut in re necopinata, turbatus parumper, deindevetus miles, celeriter collecto animo, terra meliusarceri, quam mari, hostes posse ratus, armatos duo-bus agminibus ad promontoria, quae cornibus obie- ,ctis ab alto portum faciunt, ducit: inde facile telisancipitibus hostem summoturus. Id inceptum eiusNicander a terra visus quum turbasset, repente mu-tato consilio, naves conscendere omnes iubet. Tumvero ingens pariter militum nautarumque trepidatioorta, et vel ut fuga in naves heri, quum se mari ter-raque simul cernerent circumventos. Pausistratus, iunam viam salutis esse ratus, si vim facere per fau-ces portus, atque erumpere in mare apertum posset, [postquam conscendisse suos vidit, sequi ceteris ius- Isis, ipse princeps concitata nave remis ad ostium 'portus tendit. Superantem iam fauces navem eiusPolyxenidas tribus quinqueremibus circumsistit,Navis rostris icta supprimitur: telis obruuntur pro-pugnatores: inter quos et Pausistratus impigre pu-gnans interficitur. Navium reliquarum ante portumaliae, aliae in portu deprehensae, quaedam a Nican-dro, dum moliuntur a terra, captae. Quinque tantumRhodiae naves cum duabus Cois effugerunt, terroreflammae micantis via sibi inter confertas naves facta.Contis enim binis a prora prominentibus trullis fer-reis multum conceptum ignem prae se portabant.Erythraeae triremes, quum haud procul a SamoRhodiis navibus, quibus ut essent praesidio, venie-bant, obviae fugientibus fuissent, in Hellespontumad Romanos cursum averterunt. Sub idem tempusSeleucus proditam Phocaeam, porta una per custo-des aperta, recepit; et Cyme aliaeque eiusdem oraeurbes ad eum metu defecerunt.