300
T. LIVII [U. C. 562. A. C. igo.] _
Antiocho in Hannibale victo, an in victore Africanoconsuli legionibusque Romanis, auxilii foret: acprope omnes Scipioni Graeciam, Laelio Italiam de-creverunt.
11. Praetores inde provincias sortiti sunt; L. Au-runculeius urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Ae-milius Regillus classem, P. Iunius Brutus Tuscos,M. Tuccius Apuliam et Bruttios, C. Atinius Siciliam.Consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat,ad eum exercitum, quem a M’. Acilio (duae autemlegiones erant.) accepturus esset, in supplementumaddita peditum civium Romanorum tria millia,equi-tes centum, et socium Latini nominis quinque millia,equites ducenti: et adiectum,ut, quum in provinciamvenisset, si e republica videretur esse, exercitum inAsiani traiiceret. Alteri consuli totus novus exerci-tus decretus; duae legiones Romanae, et sociumLatini nominis quindecim millia peditum, equitessexcenti. Exercitum ex Liguribus Q. Minucius (iamenim confectam provinciam scripserat, et Ligurumomne nomen in deditionem venisse) traducere inBoios, et P. Cornelio proconsuli tradere, iussus. Exagro, quo victos bello multaverat Boios, deducendaeurbanae legiones, quae priore anno conscriptaeerant, M. Tuccio praetori datae, et socium ac Latininominis peditum quindecim millia, equites sexcenti,ad Apuliam Bruttiosque obtinendos. A. Corneliosuperioris anni praetori, qui Bruttios cum exercituobtinuerat, imperatum , si ita consuli videretur, utlegiones in Aetoliam traicctas M’. Acilio traderet, siis manere ibi vellet: si Acilius redire Romam mallet,ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remane-ret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliamexercitumque a M. Aemilio accipere placuit, et insupplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet,peditum duo millia, et centum equites. P. lumus