Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
305
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXVII. Cap. 1. [U.C. 562 .A.C. 190 .] 305

quam de Aetolis. Et legati eorum institere, quiabrevem indutiarum diem habebant; ct ab T. Quin-ctio, qui tum Hornam ex Graecia redierat, adiutisunt. Aetoli, ut quibus plus in misericordia senatus,quam in causa, spei esset, suppliciter egerunt, vete-ribus benefactis nova pensantes maleficia. Ceterumet praesentes interrogationibus undique senatorum,confessionem magis noxae, quam responsa, expri-mentium, fatigati sunt, et, excedere curia iussi, ma-gnum certamen praebuere. Plus ira, quam miseri-cordia, in causa oorum valebat; quia non ut hostibusmodo, sed tanquam indomitae et insociabili genti,succensebant. Per aliquot dies quum certatum esset,postremo neque dari, neque negari pacem placuit.Duae conditiones iis latae sunt: vel senatui liberumarbitrium de se permitterent; vel mille talentumdarent, eosdemque amicos atque inimicos haberent.Exprimere cupientibus, quarum rerum in se arbi-trium senatui permitterent, nihil certi responsumest. Ita infecta pace dimissi, urbe eodem die, Italiaintra quindecim dies excedere iussi. Tum de consulum provinciis coeptum est agi. Ambo Graeciamcupiebant. Multum Laelius in senatu poterat. Is,quum senatus aut sortiri, aut comparare inter se pro-vincias consules iussisset, elegantius facturos dixit,

| siiudicio Patrum, quam si sorti, eam rem permisis-1 sent. Scipio, responso ad hoc dato, cogitaturum,quid sibi faciendum esset, cum fratre uno locutus,iussusque ab eo permittere audacter senatui, renun-, tiat collegae, facturum se , quod is censeret. Quumres, aut nova, aut vetustate exemplorum memoriaeI iam exoletae, relata exspectatione certaminis sena-tum erexisset, P. Scipio Africanus dixit, Si L. Sci-pioni fratri suo provinciam Graeciam decrevissent,te legatum iturum. Haec vox, magno assensu audita,sustulit certamen. Experiri libebat, utrum plus regiT. Liv. Tom. IV. U