Lib. XXXVI. Cap. 32.33. [U.C.5Ci.A.C. 191 .] 291
praemium belli suum esse, aequum censebant Roma-ni: non enim M'. Acilium consulem legionesque Ro-manas Diophani et Achaeis ad Thermopylas pugnasse.Diophanes adversus haec purgare interdum sesegen-temque ; interdum de iure facti disserere. QuidamAchaeorum et initio eam se rem aspernatos testa-bantur, et tunc pertinaciam increpitabant praetoris:auctoribusque iis decretum est, ut T. Quinctio ea respermitteretur. Erat Quinctius, sicut adversantibusasper, ita, si cederes, idem placabilis. Omissa igiturcontentione vocis vultusque, Si utilem, inquit, pos-sessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctoressem senatui populoque Romano, ut eam vos haberesinerent. Ceterum sicut testudinem, ubi collecta insuum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse ;tibi exserit partes aliquas, quodcunque nudavit, ob-noxium atque infirmum habere: haud dissimiliter vos,Achaei, clausos undique mari, quae intra Peloponnesisint terminos, ea et iungere vobis, et iuncta tueri fa-cile; simul aviditate plura amplectendi hinc exceda-tis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita adomnes ictus esse. Assentiente omni concilio, necDio-phane ultra tendere auso , Zacynthus Romanis tra-ditur.
XXXIII. Per idem tempus Philippus rex, profi-ciscentem consulem ad Naupactum percunctatus, sise interim, quae defecissent ab societate Romana,urbes recipere vellet, permittente eo, ad Demetria-dem copias admovit, haud ignarus, quanta ibi tumperturbatio esset. Destituti enim ab omni spe, quuindesertos se ab Antiocho, spem nullam in Aetolis essecernerent, dies noctesque aut Philippi hostis adven-tum, aut infestiorem etiam, quo iustius irati erant,Romanorum exspectabant. Turba erat ibi inconditaregiorum: qui, primo pauci in praesidio relicti, posteaplores, plcrique ineiuues, ex proelio adverso fuga de-
T 2