Lie. XXXVI. Cap. 29-31. [C.C.56i. A.C. 191 .] 289
bendi, quam corrigi, possint, oblitum se, non factu-rum, ut insultet adversis rebus eorum. Aetolos quo-que finire tandem adversus se odia debere ; et Nican-drum privatim eius dici, quo servatus a se foret,, me-minisse. Ita datis, qui in tutum eum prosequerentur,Hypatam Nicander consultantibus de pace Romanasupervenit.
XXX. M’. Acilius vendita, aut concessa militicirca Heracleam praeda, postquam nec Hypatae pa-cata esse consilia, etNaupactum concurrisse Aetolos,utfipdc totum impetum belli sustinerent, audivit;praemisso Ap. Claudio cum quattuor millibus mili-tum ad occupanda iuga, qua difficiles transitus mon-tium erant, ipse Oetam ascendit, Ilerculique sacri-ficium fecit in eo loco, quem Pyram, quod ibi mor-tale corpus eius dei sit crematum, appellant. Indetoto exercitu profectus reliquum iter satis expeditoagmine fecit. Ut ad Coracem est ventum, (mons estaltissimus inter Callipolin etNaupactum) ibi et iu-menta multa ex agmine praecipitata cum ipsis one-ribus sunt,- et homines vexati. Et facile apparebat,quam cum inerti hoste res esset, qui tam impeditumsaltum nullo praesidio, ut clauderet transitum, in-sedisset. Tum quoque vexato exercitu ad Naupa-ctum descendit: et, uno castello adversus arcem po-sito, ceteras partes urbis, divisis copiis pro situ moe-nium, circumsedit. Nec minus operis laborisque eaoppugnatio, quam Heracleae, habuit.
XXXI. Eodem tempore et Messene in Pelopon-neso ab Achaeis, quod concilii eorum recusaret esse,oppugnari coepta est. Etenim duae civitates, Mes-sene et Elis, extra concilium Achaicum erant: eumAetolis sentiebant. Elei tamen, post fugatum exGraecia An-tiochum, legatis Achaeorum lenius re-sponderant: Dimisso praesidio regio, cogitaturos se,quid sibi faciendum esset. Messenii, sine responso
T. Ijiv. Tom. IV. T