Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
282
Einzelbild herunterladen
 

282

T. LIVII [U. C. 56 1. A. C. 191.]

praetor, quibus diis ei videretur, sacrificaret. Pereosdem dies et M. Fulvius Nobilior, qui biennio antepraetor in Hispaniam eam profectus, ovans urbemest ingressus: argenti bigati prae se tulit centumtriginta millia: et extra numeratum duodecim mil-lia pondo argenti: auri pondo centum viginti se-ptem.

XXII. M. Acilius consul ab Thermopylis Hera-cleam ad Aetolos praemisit, ut tujic saltem, expertiregiam vanitatem, resipiscerent; tradilaque Hera-clea, cogitarent de petenda ab senatu seu furoris sui,seu erroris venia. Et ceteras Graeciae civitates de-fecisse eo bello ab optime de se meritis Romanis: sed,quia post fugam regis, cuius fiducia officio decessis-sent, non addidissent pertinaciam culpae, in fidem re-cepias esse. Aetolos quoque, quanquam non secuti sintregem, sed arcessierint, et duces belli, non socii, fue-rint, si poenitere possint, posse et incolumes esse. Adea quum pacati nihil responderetur, appareretque,armis rem gerendam, et, rege superatu, bellum Aeto-licum integrum restare; castra ab Thermopylis adHeracleam movit: eoque ipso die, ut situm noscereturbis, ab omni parte equo moenia est circumvectus.Sita est Heraclea in radicibus Oetae montis: ipsa incampo, arcem imminentem loco alto et undique prac-cipiti habet. Contemplatus omnia, quae noscendaerant, quattuor simul locis aggredi urbem constituit.A flumine Asopo, qua et gymnasium est, L. Valeriumoperibus atque oppugnationi praeposuit: partem ex-tra muros, quae frequentius prope, quam urbs, habi-tabatur, Ti. Sempronio Longo oppugnandam dedit:a sinu Maliaco, quae aditum haud facilem pars habe-bat, M. Uaebium; ab altero amniculo, quem Melanavocant, adversus Dianae templum, Ap. Claudium op-posuit. Horum magno certamine intra paucos diesturres, arietesque, et alius omnis apparatus oppu-