204
T. LIVII [TJ. C. 56x. A. C. 191.]
Hannibal Poenus, iam diu non adhibitus, interfuit eiconcilio. Consultatum de Thessalorum gente est,quorum omnibus, qui aderant, voluntas tentanda vi-debatur. In eo modo diversae sententiae erant, quodalii extemplo agendum; alii ex hieme, quae turiferine media erat, differendum in veris principium;et alii legatos tantummodo mittendos; alii cuiuomnibus copiis eundum censebant, terrendosque me-tu, si cunctarentur.
VII. Quum circa hanc fere consultationem disce-ptatio omnis verteretur, Hannibal, nominatim inter-rogatus sententiam, in universi belli cogitationemregem atque eos; qui aderant, tali oratione avertit:Si, ex quo traiecimusin Graeciam, adhibitus essem inconsilium, quum de Euboea, de Achaeis, de Boeotiaagebatur ; eandem sententiam dixissem, quam hodie,quum de Thessalis agitur, dicam. Ante omnia Phi-lippum et Macedonas in societatem belli quacunqueratione censeo deducendos esse. Nam quod ad Eu-boeam Boeotosquc et Thessalos attinet, cui dubiumest, quin, ut quibus nullae suae vires sint, praesenti-bus adulando semper, quem metum in consilio habeant,eodem ad impetrandam veniam utantur? simul ac Ro-manum exercitum in Graecia viderint, ad consuetumimperium se avertant? nec iis noxiae futurum sil,quod, quum Romani procul abessent, vim tuam prae-sentis exercitusque tui experiri noluerint? Quantoigitur prius poliusque est, Philippum nobis coniunge-re, quam hos? cui, si semel in causam descenderit, ni-hil integri futurum sit, quique eas vires afferat, quaenon accessio tantum ad Romanum esse bellum, sed perse ipsae nuper sustinere potuerint Romanos. Hoc egoadiuncto (absit verbo invidia) qui dubitare de eventupossim? quum, quibus adversus Philippum valuerintRomani, iis nunc fore videam , ut ipsi oppugnentur.Aetoli, qui Philippum (quod inter omnes constat) vi-