Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
263
Einzelbild herunterladen
 

Lib.XXXY1.Ca p. 5,0. [U.C .56i.A.C.i 9 i.] 203

tl urbibus et portubus suis accepturos: si id non pos-set, deprecari, ne se nudos atque inermes Romano bel-lo obticeret. Ilac legatione id agi apparebat, ut, sive(quod magis credebant) abstinuisset Epiro, integrasibi omnia apud exercitus Romanos essent, concilia-ta satis apud regem gratia, quod accepturi fuissentrenientem; sive venisset, sic quoque spes veniae abRomanis foret, quod, non exspectato longinquo auxi-lio ab se, praesentis viribus succubuissent. Huictam perplexae legationi, quia non satis in promptuerat, quid responderet, legatos se missurum ad eosdixit, qui de iis, quae ad illos seque communiter per-tinerent, loquerentur.

VI. In Boeotiam ipse profectus est, causas in spe-ciem irae adversus Romanos eas, quas ante dixi, ha-bentem; Brachyllae necem, et bellum a QuinctioCoroneae, propter Romanorum militum caedes, illa-tum; re vera per multa iam saecula publice priva-timque labante egregia quondam disciplina gentis, etmultorum eo statu, qui diuturnus esse sine mutationererum non posset. Obviam effusis undique Boeotiaeprincipibus, Thebas venit. Ibi in concilio gentis,quanquam et ad Delium, impetu in praesidium Ro-manum facto,et ad Chalcidem commiserat nec a par-vis nec dubiis principiis bellum, tamen eandem ora-tionem exorsus, qua in colloquio primo ad Chalci-dem, quaque per legatos in concilio Achaeorum ususerat, ut amicitiam secum institui, non bellum indiciRomanis postularet. Neminem, quid ageretur, fal-lebat. Decretum tamen sub levi verborum praetextupro rege adversus Romanos factum est. Hac quoquegente adiuncta, Chalcidem regressus,praemissis indeliteris, ut Demetriadem convenirent principes Aeto-lorum, cum quibus de summa rerum deliberaret, na-vibus eo ad diem indictam concilio venit. Et Amy-nander accitus ad consultandum ex Athamania: et