L i b. XXXVI. C A P. 1.2. [CJ. C. SG 1 . A. C. i gi.] 259
nisset, cumRoiis iussus bellum gerere, utro exercitumallet ex duobus, quos superiores consules habuis-sent; alterum ut mitteret Kontam, eaeque urbanaelegiones essent paratae, quo senatus censuisset.
II. His ita in senatu ad id, quae cuius provinciaforet, decretis, tum demum sortiri consules placuit.Acilio Graecia, Cornelio Italia evenit. Certa deindesorte senatusconsultum factum est: quod populusRomanus eo tempore duellum iussisset esse cum regeAntiocho, quique sub imperio eius essent, ut eius reicausa supplicationem imperarent consules: utiqueM’. Acilius consul ludos magnos Iovi voveret, et donaad omnia pulvinaria. Id votum in haec verba, prae-eunte P- Licinio pontifice maximo, consul nuncupa-vit: Si duellum, quod cum rege Antiocho sumi popu-lus iussit, id ex sententia senatus populique Romaniconfectum erit; tum tibi, lupit er, populus Romanusludos magnos dies decem continuos faciet; donaquead omnia pulvinaria dabuntur de pecunia, quantamsenatus decreverit. Quisquis magistratus eos ludosquando ubique faxit, hi ludi recte facti, donaque da-ta recte sunto. Supplicatio inde ab duobus consuli-bus edicta per biduum fuit. Consulibus sortitis pro-vincias, extemplo et praetores sortiti sunt. M. lunioBruto iurisdictio utraque evenit, A. Cornelio Mam-mulae Ilruttii, M. Aemilio Lepido Sicilia, L. OppioSalinatori Sardinia, C. Livio Salinatori classis, L.Aemilio Paullo Hispania ulterior. His ita exercitusdecreti. A. Cornelio novi milites, conscripti prioreanno ex senatusconsulto a L. Quinctio consule, datisunt; iussusque tueri omnem oram circa TarentumBrundisiumque. L. Aemilio Paullo in ulterioremHispaniam praeter eum exercitum, quem a M. Ful-vio propraetore accepturus esset, decretum est, utnovorum militum tria millia duceret, et trecentosequites; ita ut in iis duae partes socium Latini no
R 2