240
T. LIVII [U. C. 56o. A. C. 192 .] I
regis, concilium quidem universae gentis post dimis-sos Romanos non habuerunt: per apocletos autem(ita vocant sanctius consilium : ex delectis constatviris) id agitabant, quonam modo res in Graecia no-varentur. Inter omnes constabat, in civitatibus prin-cipes, optimum quemque, Romanae societatis esse,et praesenti statu gaudere: multitudinem, et quorumres non ex sententia ipsorum essent, omnia novarevelle. Aetoli consilium uno dic spei quoque non au-dacis modo, sed etiam impudentis, ceperunt, Deme-triadem, Chalcidem, et Lacedaemonem occupandi.Singuli in singulas missi sunt principes: Thoas Chal-cidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Deme-triadem. Hunc exsul Eurylochus, de cuius fuga cau-saque fugae ante dictum est, quia reditus in patriamnulla spes alia erat, adiuvit. Literis Eurylochi ad-moniti propinqui amicique, et qui eiusdem factionis ■erant, liberos et eoniugem eius cum sordida veste, ,tenentes velamenta supplicum, concionem frequen- jtem adire iubent, singulos universosque obtestantes,ne insontem, indemnatum consenescere in exsilio sinerent. Et simplices homines misericordia, et im jprobos seditiososque immiscendi res tumultu Aetoli-co spes movit: pro se quisque revocare iubebant.Ilis praeparatis, Diocles, cum omni equitatu (et erattunc praefectus equitum) specie reducentis exsulemhospitem profectus, die ac nocte ingens iter emen-sus, quum millia sex ab urbe abesset, luce prima tri-bus electis turmis, cetera multitudine equitum subse-qui iussa, praecessit. Postquam portae appropinquabat, desilire omnes ex equis iussit, et loris ducere 'equos, itineris maxime modo, solutis ordinibus: utcomitatus magis praefecti videretur, quam praesi- |dium. Ibi una ex turmis ad portam relicta, ne exclu- Jdisubsequens equitatus posset, media urbe ac perforum, manu Eurylochum tenens, multis occurrenti-