218 T. LIV II [U.C. 55g. A. C. hj3.]
Nicander. Alia Dicaearchus Antiocho: et omniumprimum, praedam de Philippo Romanorum esse dice-re, victoriam Aetolorum, et aditum in Graeciam Ro- ‘manis nullos alios, quam Aetolos, dedisse; et ad vin-cendum vires eosdem praebuisse: deinde quantas pe-ditum equitumque copias praebituri Antiocho adbellum essent: quae loca terrestribus copiis, quos iportus maritimis. Tum de Philippo et Nabide liberomendacio abutebatur: paratum utrumque ad rebel-landum esse: et primani quamque occasionem recupe-randi ea, quae bello amisissent, arrepturos. Ita pertotum simul orbem terrarum Aetoli Romanis conci-tabant bellum. Reges tamen aut non moti, aut tar-dius moti sunt.
XIII. Nabis extemplo circa omnes vicos mariti-mos dimisit, ad seditiones in iis miscendas: et aliosprincipum donis ad suam causam perduxit,alios per- Itinaciter in societate Romana manentes occidit. |Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum ;a T. Quinctio cura mandata erat. Itaque extemploet ad tyrannum legatos miserunt, qui admonerent Ifoederis Romani, denuntiarentque, ne pacem, quamtantopere petisset, turbaret: et auxilia ad Gythium, jquod iam oppugnabatur a tyranno, et Romam, quiea nuntiarent, legatos miserunt. Antiochus rex, ea jhieme llaphiae in Phoenice Ptolemaeo regi Aegypti \filia in matrimonium data, quum Antiochiam sere- |cepisset, per Ciliciam, Tauro monte superato, extre-mo iam hiemis Ephesum pervenit: inde principioveris, Antiocho filio misso in Syriam ad custodiamultimarum partium regni, ne quid, absente se, ab ter-go moveretur, ipse cum omnibus terrestribus copiisad Pisidas, qui circa Sidam incolunt, oppugnandosest profectus. Eo tempore legati Romani P. Sulpi- Jcius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante di-ctum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire,