Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
217
Einzelbild herunterladen
 

Lib. XXXV. Cap. 11.12. [U.C.55g-A.C.i 9 3.j 217

Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitalium-que inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuiuscausa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mit-tendos, qui non solum tentarent animos eorum, sedsuis quemque stimulis moverent ad Romanum bel-lum. Democritus ad Nabin, Nicander ad Philippum,Dicaearchus frater praetoris ad Antiochum est mis-sus. Tyranno Lacedaemonio Damocritus, ademptismaritimis civitatibus enervatam lyrannidcm, dicere:inde militem, inde naves navalesque socios habuisseinclusum suis prope muris Achaeos videre dominantesin Peloponneso: nunquam habiturum recuperandi suaoccasionem, si eam, quae tum esset, praetermisisset.Nullum exercitum Romanum in Graecia esse: necpropter Gythium, aut maritimos alios Laconas, di-gnam causam existimaturos Romanos, cur legiones inGraeciam rursus transmittant. Ilaec ad incitandumanimum tyranni dicebantur, ut, quum in GraeciamAntiochus traiecisset, conscientia violatae per socio-rum iniurias Romanae amicitiae, coniungeret se cumAntiocho. Et Philippum Nicander haud dissimilioratione incitabat. Erat etiam maior orationi ma-teria, quo ex altiore fastigio rex, quam tyrannus, de-tractus erat, quoque plures ademptae res. Ad hocvetusta regunt Macedoniae fama, peragratusque or-bis terrarum victoriis eius gentis referebatur. Ettutum vel incepto, vel eventu se consilium afferre.Nam neque, ut ante se moveat Philippus, quam Antio-chus cum exercitu transierit in Graeciam, suadere;et, qui sine Antiocho adversus Romanos Aelolosquetam diu sustinuerit bellum, ei, adiunclo Antiocho, so-ciis Aetolis, qui tum graviores hostes, quam Romani,fuerint, quibus tandem viribus resistere Romanos pos-se? Adiiciebat de duce Hannibale, nato adversus Ro-manos hoste, qui plures et duces et milites eorumoccidisset, quam quot superessent. Haec Philippo