- 40 **
Lin.XXXV. Cap. 7-g [P.C.5M ). A.C. jl 9 3.] 213
est cum Palribus conscriptis, quod, tanto bello unasecunda pugna tam feliciter perfecto, non esset ha-bitus diis immortalibus honos. Postulavit deinde,ut supplicationem simul triumphumque decernerent.Prius tamen, quam relatio fieret, Q,. Metellus, quiconsul dictatorquc fuerat, Lileras eodem tempore,dixit, el consulis L. Cornelii ad senatum, et M.'Marcclli ad magnam partem senatorum, allatas esse, interse pugnantes: eoque dilatam esse consultationem, utpraesentibus auctoribus carum Hierarum disceptare-tur. Itaque exspectasse sese, ut consul, qui sciret ablegato suo adversus se scriptum aliquid, quum ipsi ve-niendum esset, deduceret cum sectem Romam: quumetiam verius esset, Ti. Sempronio imperium habentitradi exercitum, quam legato. Nunc videri esse amo-tum de industria, qui ea, quae scripsisset, praesens di-ceret, aut argueret coram: et, si quid vani afferret,argui posset, donec ad liquidum veritas explorata es-set. Itaque nihil eorum, quae postularet consul, de-cernendum in praesentia censere. Quum pergeretnihilo segnius referre, ut supplicatio decerneretur,triumphantique sibi urbem invehi liceret; M. et C.Titinii tribuni plebis, se intercessuros, si de ea re fie-ret senatusconsultum, dixerunt.
IX. Censores erant priore anno creati Sex. AeliusPaetus et C. Cornelius Cethegus. Cornelius lustrumcondidit. Censa sunt civium capita centum quadra-ginta tria millia, septingenta quattuor. Aquae in-gentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana urbisinundavit. Circa portam Flumentanam etiam col-lapsa quaedam ruinis sunt: et porta Coelimontanafulmine icta est, murusque circa multis locis de coe-lo tactus. Et Ariciae, et Lanuvii, et in Aventino, la-pidibus pluit; et a Capua nuntiatum est, examen ve-sparum ingens in forum advolasse, et in Martis aedeconsedisse: eas collectas cum cura, et igni crematas
it
B