Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
212
Einzelbild herunterladen
 

212

T. LIVII [U. C. 55g. A. C. nj3.]

quod equilibus legionariis et tardius datum signumesset, et persequi fugientes non licuisset.

VII. De eu re nihil temere decerni placuit: adfrequentiores consultatio dilata est. Instabat enimcura alia, quod civitas fenore laborabat: et quod,quum multis fenebribus legibus constricta avaritiaesset, via fraudis inita erat, ut in socios, qui non te-nerentur iis legibus, nomina transcriberent; ita libe-ro fenore obruebant debitores. Cuius coercendiquum ratio quaereretur, diem finiri placuit Feralia,quae proxime fuissent: ut, qui post eam diem sociicivibus Romanis credidissent pecunias, profiteren-tur; et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitorvellet legibus, ius creditori diceretur. Inde, post-quam professionibus detecta est magnitudo aerisalieni, per hanc fraudem contracti, M. Semproniustribunus plebis ex auctoritate Patrum plebem roga-vit, plebesque scivit, ut cum sociis ac nomima Latinopecuniae creditae ius idem, quod cum civimtslRoma-nis, esset. Haec in Italia domi militiaeque acta. InHispania nequaquam tantum belli fuit, quantumauxerat fama. C. Flaminius in citeriori Hispaniaoppidum Iluciam in Oretanis cepit: deinde in hiber-na milites deduxit. Et per hiemem proelia aliquot,nulla memoria digna, adversus latronum magis,quam hostium, excursiones, vario tamen eventu, necsine militum iactura, sunt facta. Maiores res gestaea M. Fulvio. Is apud Toledum oppidum cum Vac-caeis Vectonibusque et Celtiberis signis eollatis di-micavit: exercitum earum gentium fudit fugavitque:regem Hilermum vivum cepit.

VIII. Quum haec in Hispania gerebantur, comi-tiorum iam appetebat dies. Itaque L. Cornelius con-sul, relicto ad exercitum M. Claudio legato, Romamvenit. Is in senatu quum de rebus ab se gestis dis-seruisset, quoque in statu provincia esset; questus