Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
202
Einzelbild herunterladen
 

202

T. LIVII [U. C. 55g. A.C. i.,3.]

ne legati, bellum haud dubie parare Antiochum, Han-nibale ministro, attulerunt, inieceruntque curam, nesimul et Punicum bellum excitaretur. Hannibal, pa-tria profugus, pervenerat ad Antiochum, sicut antedictum est: et erat apud regem in magno honore,nulla alia arte, nisi quod volutanti diu consilia deRomano bello nemo aptior super tali re particepssermonis esse poterat. Sententia eius una atque ea-dem semper erat, ut in Italia bellum gereretur. Ita-liam et commeatus et militem praebituram externo ho-sti. Si nihil ibi moveatur, licealque populo Romanoviribus et copiis Italiae extra Italiam bellum gerere;neque regem, neque gentem ullam parem Romanis esse.Sibi centum tectas naves, et decem millia peditum,mille equites deposcebat. Ea se classe primum Afri-cam petiturum. Magnopere confidere, et Carthagi-nienses ad rebellandum ab se compelli posse. Si illicunctentur, se aliqua parte Italiae bellum exci-taturum Romanis. Regem cum ceteris omnibustransire in Europam debere, et in aliqua parteGraeciae copias continere, neque traiicientcm, et(quod in speciem famamque belli satis sil) paratumtraiicere.

LXI. In hanc sententiam quum adduxisset regem,praeparandos sibi ad id popularium animos ratus,literas, ne quo casu interceptae palam facerent co-nata, scribere non est ausus. Aristonem quendamTyrium nactus Ephesi, expertusque sollertiam levio-ribus ministeriis; partim donis, partiin spe praemio-rum oneratum, quibus etiam ipse rex annuerat, Car-thaginem cum mandatis mittit; edit nomina eorum,quibus conventis opus esset: instruit etiam secretisnotis, per quas haud dubie agnoscerent sua mandataesse. Hunc Aristonem Carthagine obversantem nonprius amici, quam inimici Hannibalis, qua de causavenisset, cognoverunt. Et primo in circulis convi-