Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
201
Einzelbild herunterladen
 

Lih. XXXIV. C ap. 58-00. [P.C.55ij. A.C. 193 .] 201

iure habuerit, avus paterque nunquam usurpaverintpro suis, eas repetere in servitutem ; et populus Roma-nus, susceptum patrocinium libertatis Graecorum nondeserere, fidei conslantiaeque suae ducit esse. Sicuta Philippo Graeciam liberavit, ita et ab AntiochoAsiae urbes, quae Graii nominis sint, liberare in ani-mo habet. Seque enim in Aeolidem Ioniamque colo-niae in servitutem regiam missae sunt: sed stirpis au-gendae causa, geniisque vetustissimae per orbem ter-rarum propagandae.

LIX. Quum haesitaret Ilegesianax, nec infitiariposset, honestiorem causam libertatis, quam servitu-tis, praetexi titulo ; Quin mittimus ambages, inquitP. Sulpicius, qui maximus natu ex decem legatiserat. Alteram ex duabus conditionibus, quae mododiserte a Quinclio datae sunt, legite: aut supersedetede amicitia agere. Nos vero, inquit Menippus, necvolumus, nec possumus pacisci quicquam, quo regnumAntiochi minuatur. Postero die Quinctius legationesuniversas Graeciae Asiaeque quum in senatum intro-duxisset, ut scirent, quali animo populus Komanus,quali Antiochus erga civitates Graeciae essent; po-stulata et sua, et regis exposuit. Renuntiarent civi-tatibus suis, populum Romanum, qua virtute quaquefide libertatem eorum a Philippo vindicaverit, eademab Antiocho, nisi decedat Europa,vindicaturum. TumMenippus deprecari et Quinctium et Patres institit,Ac festinarent decernere, quo decreto turbaturi orbemterrarum essent. Tempus et sibi sumerent, et regi adcogitandum darent. Cogitaturum, quum renuntiataeconditiones essent: et impetraturum aliquid, aut paciscausa concessurum. Ita integra dilata res est. Le-gatos mitti ad regem eosdem, qui Lysimachiae apudeum fuerant, placuit, P. Sulpicium, P. Yillium , P.Aelium.

LX. Vixdum ii profecti erant, quum a Carthagi