Lib. XXXIV. Cap. 5G.57. [U.C.559. A. C. ig3.] 199
convenirent: et uti L. Cornelius consul, in provinciamproficiscens, in oppidis agrisque, qua iturus esset, siquos ei videretur, milites scriberet, armaretque, etduceret secum: dimittendique ei, quos eorum, quan-doque vellet, ius esset.
LV11. Postquam consules, delectu habito, profe-cti sunt in provincias, tura T. Quinctius postulavit,ut de his, quae cum decem legatis ipse st aluisset, sena-tus audiret; eaque, si videretur, auctoritate sua con-firmaret. Id eos facilius facturos, si legatorum verba,qui e.x universa Graecia et magna parte Asiae, quiqueab regibus venissent, audissent. Hae legationes a C.Scribonio praetore urbano in senatum introductaesunt; benigneque omnibus responsum. Cum Antio-cho quia longior disceptatio erat, decem legatis, quo-rum pars aut in Asia, aut Lysimachiae apud regemfuerant, delegata est. T. Quinctio mandatum, ut, ad-hibitis iis', legatorum regis verba audiret, responde-retqueiis, quae ex dignitate atque utilitate populiRomani responderi possent. Menippus et llegesia-nax principes regiae legationis erant. Ex iis Menip-pus, Ignorare se, dixit, quidnam perplexi sua legatiohaberet, quum simpliciter ad amicitiam petendam iun-gendamque socielalem venissent. Esse autem triagenera foederum, quibus inter se paciscerentur ami-citias civitates regesque. Unum, quum bello viciis di-cerentur leges: ubi enim omnia ei, qui armis plus pos-set, dedita essent, quae ex iis habere victos, quibusmultari eos velit, ipsius ius atque arbitrium esse. Alte-rum, quum pares bello aequo foedere in pacem atqueamicitiam venirent: tunc enim repeti rsddique perconventionem res, et, si quarum turbata bello posses-sio sit, eas aut ex formula iuris antiqui, aut ex partisutriusque commodo componi. Tertium esse genus,quum, qui hostes nunquam fuerint, ad amicitiam so-ciali foedere inter se iungendam coeant: eos neque