Druckschrift 
4 (1829) Lib. XXXI - XXXVIII
Entstehung
Seite
155
Einzelbild herunterladen
 

I-.m. XXXIV . CAP. 7. 8. [U.C.55 7 .A.C.i 9 5.] 155

posset: quid muliercularum censetis, quas etiam par-va movent? Non magistratus, nec sacerdotia, nectriumphi, nec insignia, nec dona, aut spolia bellica hiscontingere possunt. Mundiliae, et ornatus, et cultus,haec feminarum insignia sunt: his gaudent et glorian-tur ; hunc mundum muliebrem appellarunt maioresnostri. Quid aliud in luctu, quam purpuram atqueaurum deponunt? quid, quum eluxerunt, sumunt?quid in gratulationibus supplicationibusque, nisi ex-cellentiorem ornatum, adiiciunl ? Scilicet, si legem Op-piam abrogaveritis, noti vestri arbitrii erit, si quideius vetare volueritis, quod nunc lex velat. Minus fi-liae, uxores, sorores etiam quibusdam in manu erunt.Nunquam, salvis suis, exuitur servitus muliebris: etipsae libertatem, quam viduitas et orbitas facit, dete-stantur. In vestro arbitrio suum ornatum, quam inlegis, malunt esse. Et vos in manu et tutela, non inservitio, debetis habere eas; et malle patres vos autviros , quam dominos, dici. Invidiosis nominibus ute-batur modo consul, seditionem muliebrem et secessio-nem appellando. Id enim periculum est, ne Sacrummontem, sicut quondam irata plebs, aut Aventinumcapiant. Patiendum huic infirmitati est, quodcunquevos censuerilis. Quo plus potestis, eo moderatius im-perio uti debetis.

VIII. Haec quum contra legem proque lege dictacasent, aliquanto maior frequentia mulierum posterodie sese in publicum effudit, unoque agmine omnestribunorum ianuas obsederunt, qui collegarum roga-tioni intercedebant: nec ante abstiterunt, quam re-missa intercessio ab tribunis esset. Nulla deinde du-bitatio fuit, quin omnes tribus legem abrogarent.Viginti annis post abrogata est, quam lata. ]\I. Por-cius consul, postquam abrogata estOppia lex, extem-plo riginti quinque navibus longis, quarum quinquesociorum erant, ad Lunae portum profectus, eodem