144
T. LIVII [U. C. 55 7 . A. C. ig5.]
tennis ex naribus corrogari, ut umbra (etenim mediaaestas forte erat) coenantibus in litore fieret. Quan-tum res et tempus patiebatur, apparatae celebratae-que cius diei epulae sunt: multoque vino in serumnoctis convivium productum. Hannibal, quum pri-mum fallendi eos, qui in portu erant, tempus habuit,navem solvit. Ceteri sopiti quum postero die tandemex somno pleni crapulae surrexissent, id quod serumerat, aliquot horas referendis in naves collocandis-que et aptandis armamentis absumpserunt. Cartha-gine et multitudinis, assuetae domum Hannibalisfrequentare, concursus ad vestibulum aedium est fa-ctus. Ut non comparere eum vulgatum est, in forumturba convenit principem civitatis quaerentium, etalii fugam conscisse, (id quod erat) alii fraude liomanorum interfectum, idque magis, vulgo freme-bant: variosque vultus cerneres, ut in civitate alio-rum alias partes foventium factionibus discordi. Vi-sum deinde Cercinae eum, tandem allatum est.
XLIX. Et llomani legati quum in senatu expo-suissent, Compertum Patribus Romanis esse, et Phi-lippum regem ante ab Hannibale maxime accensum,bellum populo Romano fecisse, et nunc Hieras nuntiosque ab eo ai Antiochum et Aetolos missos, consiliaqueinita impellendae ad defectionem Carthaginis, necalio eum quam ai Antiochum regem profectum ; haud Iquieturum eum ante, quam bellum toto orbe terrarumconcisset. Id ei non debere impune esse, si satisfacereCarthaginienses populo Romano vellent, nihil eorumsua voluntate, nec publico consilio factum esse: Car-thaginienses responderunt, quicquid aequum censuis-sent Romani, facturos esse. Hannibal prospero cursuTyrum pervenit: exceptusque a conditoribus Car-thaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni ge- ,nere honorum, paucos moratus dies, Antiochiam na- jvigat. Ibi profectum iam regem quum audisset, filium-