130
T. LIVII [U. C. 556. A . C. 196.]
lius et L. Terentius a Thaso, Lysimachiam petie-runt. Eodem et a Selymbria L. Cornelius, et exThracia post paucos dies Antiochus convenerunt.Primus congressus cum legatis, et deinceps invitatiobenigna et hospitalis fuit. Ut de mandatis statuque 1praesenti Asiae agi coeptum est, animi exasperatisunt. Romani, omnia acta eius, ex quo tempore abSyria classem solvisset, displicere senatui, non dis-simulabant, restituique etPtolemaeo civitates omnes,quae ditionis eius fuissent, aequum censebant. Namquod ad eas civitates attineret, quas a Philippo pos-sessas Antiochus per occasionem, averso Philippo inRomanum bellum, intercepisset, id vero ferendum notiesse, Romanos per tot annos terra marique tanta pe-ricula ac labores exhausisse, Antiochum belli praemiahabere. Sed ut in Asiam adventus eius dissimulariab Romanis, tanquam nihil ad eos pertinens,potuerit :quid, quod iam etiam in Europam omnibus navalibusterrestribusque copiis transierit, quantum a bello |aperte Romanis indicto abesse? Illum quidem, etiamsi lin Italiam traiiciat, negaturum. Romanos autem 3non exspectaturos, ut id posset facere. J
XL. Adversus ea Antiochus, Mirari se, dixit, Ro- ;manos tam diligenter inquirere, quid regi Antiocho ,faciendum ; at, quousque terra marique progrediendumfuerit ipsis, non cogitare. Asiam nihil ad populum ,Romanum pertinere: nec magis illis inquirendum esse, quid Antiochus in Asia, quam Antiocho, quid in 1Italia populus Romanus faciat. Quod ad Ptolemaeum ,attineat, cui ademptas civitates querantur; sibi cumPtolemaeo et amicitiam esse, et id agere se, ut brevietiam affinitas iungatur Nec ex Philippi quidemadversa fortuna spolia ulla se petisse: aut adversusRomanos in Europam traiecisse; sed qua Lysimachiquondam regnum fuerit, (quo victo omnia, quae illius |fuissent, iure belli Seleuci facta sint) existimare suae j