Lie.XXX1II.Cap. 38.39. [U.C.55G. A'C.igf,.] 135
cto, duci ad Lampsacum oppugnandum iussit. Necvi tantum terrebat: sed, per legatos leniter allo-quendo castigandoque temeritatem et pertinaciam,spem conabatur facere, brevi, quod peterent, habitu-ros; sed, quum satis et ipsis, et omnibus aliis ap-pareret, ab rege impetratam cos libertatem, non peroccasionem raptam, habere. Adversus quae respon-debant, iiihil neque mirari, neque succernere Antio-chum debere, si spem libertatis differri non salis ae-quo animo paterentur. Ipse initio veris, navibus abEpheso profectus, Hellespontum petit: terrestrescopias traiici ab Abydo Chersonesum iussit. Quumad Madytum, Chersonesi urbem , terrestri navalemexercitum iunxisset, quia clauserant portas, circum-dedit moenia armatis, etiam opera admoventi, de-ditio est facta. Idem metus Sestum incolentes alias-que Chersonesi urbes in deditionem dedit. Lysima-chiam inde omnibus simul navalibus terrestribusquecopiis venit. Quam quum desertam ac stratam pro-pe omnem ruinis invenisset, (ceperant autem, dire-ptamque incenderant Thraces paucis ante annis) cu-pido eum restituendi nobilem urbem, et loco sitamopportuno, cepit. Itaque omni cura simul est ag-gressus, et tecta murosque restituere, et partim re-dimere servientes Lysimachienses, partim fuga spar-sos per Hellespontum Chersonesumque conquirereet contrahere: partim novos colonos, spe commodo-rum proposita, ascribere, et omni modo frequentare.Simul ut Thracum summoveretur metus, ipse partedimidia terrestrium copiarum ad depopulandumproxima Thraciae est profectus: partem navalesquesocios omnes reliquit in operibus reficiendae urbis.
XXXIX. Sub hoc tempus et L. Cornelius, missusab senatu ad dirimenda inter Antiochum Ptole-maeumque reges certamina, Selymbriae substitit:et decem legatorum 1*. Lentulus a Bargyliis, P. Vil-